previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Perticarum iugum fortius minusque operosum est.4 Harundines pluribus operis iugantur, quoniam et pluribus locis nectuntur. Eaeque inter se conversis cacuminibus vinciendae sunt, ut aequalis crassitudo totius iugi sit; nam si cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis gravata pondere iam maturum fructum prosternit, et canibus ferisque [2] reddit obnoxium. At cum iugum in fascem pluribus harundinibus alterna cacuminum vice ordinatum est, fere quinquennii praebet usum. Neque enim alia est 1ratio putationis aut ceterae culturae quam quae primi biennii. Nam et autumnalis ablaqueatio sedulo facienda, nec minus vacantibus palis propagines applicandae; hoc enim opus numquam intermittendum est, quin omnibus in- 2 3 4 5 6 [p. 390] [3] stauretur 7annis. Neque enim ea quae seruntur a nobis, immortalia esse possunt; ac tamen aeternitati eorum sic consulimus ut demortuis seminibus alia substituamus, nec ad occidionem universum genus perduci patiamur 8complurium annorum neglegentia. Quin etiam crebrae fossiones dandae, quamvis possit una 9detrahi culturae prioris anni. Pampinationes quoque saepe adhibendae; neque enim satis est semel aut iterum tota aestate viti detrahere frondem [4] supervacuam. Praecipue autem decutienda sunt omnia quae infra trunci caput egerminaverunt. Item si oculi singuli sub iugo binos pampinos emiserint, quamvis largum fructum10ostendant, detrahendi sunt singuli palmites, quo laetior, quae superest materia, consurgat et reliquum melius educet fructum. Post quadragesimum et alterum mensem percepta 11vindemia sic instituenda est putatio ut summissis [5] pluribus flagellis vitis in stellam dividatur. Sed putatoris officium est pedali fere spatio citra 12iugum vitem compescere, ut e capite, quicquid teneri est, per bracchia emissum provocetur, et per iugum inflexum praecipitetur ad eam mensuram quae terram non possit 13contingere. Sed modus pro viribus trunci servandus est, ne plures palmites summittantur quam quibus vitis sufficere queat. Fere autem praedicta aetas laeto solo truncoque tres 14 15 16 17 18 19 20 [p. 392] materias, raro quattuor desiderat, quae per totidem partes ab alligatore dividi debent. [6] Nihil enim refert iugum in stellam decussari atque diduci,21nisi et palmites adiunguntur.22Quam tamen formam non omnes agricolae probaverunt; nam multi simplici ordine fuere contenti. Verum stabilior est vinea, et oneri sarmentorum et fructui ferendo, quae ex utraque parte iugo divincta pari libramento velut ancoris quibusdam distenditur. 23Tum etiam per plura bracchia materias diffundit, et facilius eas explicat undique subnixa,24quam quae in simplici [7] eantherio frequentibus palmitibus stipatur. Potest tamen, si vel parum late disposita vinea 25vel parum fructuosa caelumque non turbidum nec procellosum habeat, uno iugo contenta 26esse. Nam ubi magna vis et incursus est pluviarum procellarumque, ubi frequentibus aquis vitis labefactatur, ubi praecipitibus clivis velut pendens plura 27praesidia desiderat; ibi [8] quasi quadrato firmanda 28est agmine. Calidis vero et siccioribus locis in omnem partem iugum porrigendum est, ut prorepentes undique pampini iungantur, et condensati camerae 29more, terram sitientem obumbrent. Contra pluviis et frigidis et pruinosis regionibus simplices ordines instituendi; nam et sic facilius insolatur humus, et fructus percoquitur, perflatumque salubriorem habet;fossores quoque 30 31 32 33 34 35 36 37 38 [p. 394] liberius et aptius iactant bidentes, meliusque perspicitur a custodibus fructus et commodius legitur a vindemiatore. 39

1

2 constringens SAa, vett. edd.

3 illiganda acM, vett. edd.: inligamenda S: inligamenta A: alliganda vulgo.

4 pandantur SAacM, edd. ante Gesn.

5 Sic ex variis scripsi: perticarum Warmington; perticum SA; perticae acM: fortius SAa; firmius cM: operosum est acM; onerosũ est S; oneum sum est A: Perticae iugum firmius faciunt (deest SAacM) minusque operosum vulgo.

6 alia est acM, om. SA: est alia vulgo.

7

8

9

10

11

12

13

14 insaturetur SAa.

15 patiamur acM: patimur SA, edd.

16 possit una SAacM: una possit edd.

17 largum fructum (fructus SA) SAacM: largos fructus edd.

18 perfecta acM, edd. ante Schn.

19 contra SAaM: circa edd. ante Schn.

20 possint SA.

21

22

23

24

25

26

27

28

29

30 deduci acM: dici SA.

31 adiunguntur SAacM: adiugentur vulgo.

32 distenditur SAacM, vett. edd.: distinetur vulgo.

33 vindemia quae subnexa SA.

34 vineta SAac, vett. edd.

35 contentus SAac, vett. edd.

36 plura SAa, vett. edd.: plurima cM, et vulgo.

37 firmandaSAa: circumfirmanda vulgo: est agmine firmanda cM.

38 camare SAc.

39

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: